Otto Vaenius, Q. Horatii Flacci Emblemata (1612)

Table of contents ↑

← Content: PreviousContent: Next →

In emblemata horatiana


Back to top ↑
In Emblemata Horatiana Othonis Venij.
Hactenus argutis numeris nisi Horatius aures,
Impleui, doctos impleo nunc oculos.
Mœcenas, Ploti, Valgi, qui sæpè rogatis,
Aures vt totos vos superi facerent;
Cùm recito ridens Satyras, atque ore Latino
Cùm mea Musa modos temperat Archilochi.
Nunc Iunonis aues, aut toti optabit is Argi,
Aut cælum, toti siue oculi fieri.
Pluribus, vt spectare meæ vestigia mentis
Atque animi species, luminibus liceat.
Venisti Bataue ad summum. quod tot scholiastæ
Galli, Itali, Flandri, non potuere, facis.
Quid tibi pro studiis longoque labore reponam
Væni? non nostrum, Cæsaris illud opus.

S. Vænius.

Quale apud Ausonios veteri certamen in æuo
Roscius ingenti cum Cicerone fuit,
Cùm pater orchestræ gestus digitosque loquaces
Opposuit tanti viribus eloquii:
Aut louis vt magni quatientes sidera nutus,
Et caput, & sacri verticis omne decus
Mæonidæ pugnans cum maiestate Camænæ
Phidiacum Graios cernere fecit ebur:
Omnia sic doctas quibus implet Horatius aures
Væniadæ nobis exhibuere manus:
Sic Romana fides cælo est æquata Batauo:
Respondet numeris linea quæquæ suis.
Viueret ô vtinam regum Tyrrhena propago,
Ferret vt hic etiam præmia digna labor:
Tu quoque, Flacce, tuis deberes versibus illum
Dicere, qui versus monstrat in ære tuos.
Quicquid de Thressa legitur testudine, credo,
Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui.

H. Grotius.

Quantum Pictura valeas, quantumque Poësi,
Iamdudum cunctis, Vænie, perspicuum est.
Ast Philo-quid Sophiæ studiis impenderis; istæ
In Flaccum viuæ perdocuêre notæ.
Macte! tibi æternum pepererunt hæc tria nomen;
Excellens Pictor, deinde Poëta, Σοφος.

I. van Haecht .

Socraticos fontes, & linguæ diuitis vber,
Et quicquid sacri porticus omnis habet,
Quicquid Democritus risit, vel fleuit vbique
Qui sapiens cæcum condidit auctor opus.
Et quicquid Samiæ dixere silentia linguæ,
Et qui sollicitos non putat esse Deos;
Vidit, & exiguum con strinxit Flaccus in orbem
Nuìlius addictus verba magistra sequì.
Vidit & Ottonis mens æmula; nec mora cælum
Sumpsit, &, Hinc nobis gloria surget, ait.
Hactenus humana sapienta voce locuta est,
Nunc primum humana pingitur illa manu.

Daniel Heinsius in Museio V.C. Petri Vænij

Docti animam Flacci qui reddere possit, is vnus
Ipse fuit Flaccus mens & imago sui:
Flacci animæ possit qui iustum appingere corpus
Flacci olim extincto corpore, nemo fuit,
Nemo fuit, nemo, nostri nisi seculi Apellis
Vnius Ottonis ingeniosa manus.
Ille Venusinum sic exprimit arte venusta
Spiret vt addubites Flaccus, an ipsa Venus.
Flacce dabis veniam, multum tibi dexter Apollo,
Plus etiam tribuit Vænia dextra tibi.
Ille loqui blandum docto dedit ore, colore
Vænius & solido gratius ore loqui.

Max. Vrientius .

Back to top ↑

References, across this site, to this page:

No references to this emblem or page found.