← Content: PreviousContent: Next →

Ad amplissimum consultissimumque virum D. Iacobum Catzium [...].


Back to top ↑
Ad Amplissimum Consultissimumque Virum
D. Iacobum Catzium I.Ctum. Cognatum suum, &
Popularem super Emblematibus ab ipso editis.

Quis novus in nostras oras transmissus Apollo
Ambrosium canit ore melos? quae Belgica Suada
Detinet attonitas divino carmine mentes
Vel brutas tractura feras? non suavius olim
Orpheus in sylvis, nec in aequore lusit Arion.
Quid mihi, quid Graios Pallas Tritonia Vates
Obiicis, aut Latios extollis Roma Poetas?
Non cedit tibi Belga catus, nec littore Deli
Sit licet; Aegaeo nec natus in aequore, nusquam
Catzius antiquo concedit praemia saeclo.
Discite nostrates quantum quoque nostra leporis
Lingua ferat, quos illa favos, quod fundere nectar
Possit, & ut facili flectat modulamina metro.
Blandum Naso canit, blando fluit ore Catulli
Musa salax, miscet variis prudentia Flaccus
Verba iocis, vitiumque vafer perstringit amici.
Bucolicis insignis oves, oviumque magistros
Theocritus dum pascit agris lepidissima fundit
Carmina, & omnigenae genium depingit amicae.
Omnibus infidi passim cantatur amoris
Ingenium crudele, procax, furiale, bilingue,
Lege, modo, ratione carens, tacitoque meatu
Illiniens Paphio fallax sua toxica fuco.

Vos ego Pierides testor quod Graecia tota,
Et Latium, totusque Helicon consederit uno
Pectore, & hac nostra Paphiae ludibria gentis
Incipiat iam voce loqui, dum stringit in arctum
Catzius obscuro tectos Emblemate sensus.
Scaldi Pater, nostras qui praeter laberis oras,
Illius, atque meae prima incunabula vitae,
Phoenici gratare tuo, tantoque superbus
Plaude viro, celebremque tui cane ruris alumnum,
Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Castius, & melius docto Nasone recenset.
Mattiaci miramur opus, miramur acumen,
Et linguae nostratis opes, Veneresque Pelasgas,
Et latias, & quodcunque utrobique leporum est
Posse suo nostros resonare idiomate Belgas.
Illa Dionaeae mollissima corcula sectae
Carmina docta stupent, nequeunt se explere legendo
Insidias quas nectit amor pharetratus amori:
Hic etiam quod discat habet prudentia solers,
Et civis praecepta capit, sic molle Diones
Excipit officium rigidi censura Catonis:
Moxque alias iterum in formas mens vivida Catzii
Versa sacros aperit sensus; tabulisque sub iisdem
Casta Venus, divina fides, prudentia prostant.
Scilicet in triplices (haec vitae tempora nostrae)
Aetates partitur opus: Pars prima iuventae
Gaudia, & imbelles argute taxat amores:
Altra sapit, monitisque virum civilibus implet

Virgineos desueta iocos: Pars tertia canos,
Grandaevumque senem studiis coelestibus ornat.
Haec canit, haec docto ore sonat, neque lingua Poetae
Sufficit una, triplex sua format acumina sermo,
Et Belga, & Gallus loquitur, mediusque superbit
Romani decor eloquii. Bene praemia vati
Sunt data, & emerita circumdata tempora fronde.
Nos quoque virtutum, Catzi, levis umbra tuarum,
Ire tuas etiam in laudes, & dicere grates
Cogimur, & facili tibi vota rependere versu.
Donec amor geminos in mundo nectet amantes,
Donec amor morum, vitaeque adolebit honestae,
Donec amor pietatis erit venerabilis orbi,
Atque hominum varia referentur imagine casus,
Vives & vivent istis tua carmina saeclis,

Adrianus Hofferus.

Back to top ↑

Facsimile Images


Back to top ↑

Translations


Back to top ↑

Literature


    Back to top ↑

    Sources and parallels


      Back to top ↑

      References, across this site, to this page:

      No references to this emblem or page found.

      Back to top ↑

      Iconclass